- NANUS
- NANUSpro pumilione, Laberio in Mimis dictus, apud A. Gellium l. 16. c. 7. Graecae originis vox est, eôdem docente l. 19. c. 13. Νάνους enim Graeci vocaverunt brevi atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes. Festus quidem Nanum, inquit, Graeci vas aquarium dicunt humile et concavum, quod vulgo vocant situlam barbatam, unde Nani pumiliones appellantur. Sed Nanus omnino est a Graeco νάνος, quod idem notat. Scholiastes Aristophanis ἐις Ε᾿ιρήνην: Νάνοι γὰρ λέγονται οἱ κολοβοὶ τῶ ἀνθρώπων οἱ δὲ κολοβοὶ τῶ ἵππων, ὕννοι λέγονται. Vide Iac. Oiselium ICtum in utrumque Gellii locum. Istiusmodi homunciones utriusque sexus, Nani et Nanae, Sybaritarum delitiae, Morionibus collati, nescio quid Veneris Romanis olim habere visi sunt. Sueton. tiberio c. 61. Annalibus suis vir Consularis inseruit, frequenti quondam conviviô, cui et ipse affuerit, interrogatum eum subito et clare a quodam Nano adstante mensae inter copreas, cur Paconius Maiestatis reus tam diu viveret? Lamprid. Alex. Sever c. 34. Nanos et Nanas et Moriones et vocales exoletos et omnia acroamata, et Pantominos populo donavit. Haec autem fuerant Heliogabali ministeria, quae Imperat. Alexander aversabatur, ad Augusti fortasse aemulationem, qui pumilos atque distortos et omnes generis eiusdem, ut ludibria naturae, malique ominis, abhorrebat, teste Suetoniô c. 8. Sed et hodie istiusmodi Salapusiorum in Principum aulis exempla passim sunt obvia: Fuitque iis adeo delectata Catharina, Ioachimi Frid. Electoris Brandeburgici prima uxor, ut integrum ferme illorum contubernium aleret. Nuptias quoque inter illos conciliavit spe inde suscipiendae prolis, sed sterili eventu. Quod idem fecisse Catharinam de Medicis Galliae Reginam, refert P. Messias Var. Lect. l. 5. t. 3. c. 6. ubi illam ait suâ memoriâ tria paria homullorum talium studiose fovisse coniugiisque legitimis copulâsse, sed non feliciore eventu. Nihil enim ex iis genitum fuit, Deô proculdubio operis sui arbitrium curiositati hominum minime permittente. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, Voetium Volum 1. Disput. de Creat. part. 8. Auctorem Anonymum Historiae Orbis Terr. c. 9. sect. 2. de Charact. Exterarum Gentium, §. 12. Ausonium Popmam de Instrumento Fundi c. 7. Phil. Beroaldum et Ioannem Passeratium ad Propertium l. 4. Eleg. 14. Ioann. Savaronium ad Contionem Sidonii l. 7. Ep. 9. Petrum Scriverium et Theodorum Marcilium ad Spectacula Martialis, et ante hos dicendum Lipsium Saturnal. l. 2. c. 4. ubi inprimis de Nanis, munere gladiatorio a Domitiano commissis. Cuiusmodi pugnam memorat quoque Papinius Statius l. 1. Sylv.6. v. 57.Hic audax subit ordo pumilonum,Quos natura brevi statu peractôNodosum semel in globum ligavit:Edunt vulnera, conseruntque dextras,Et mortem sibi (quâ manu?) minantur.Ridet Mars pater, et cruenta Virtus:Casuraeque vagis grues rapinis,Mirantur pumilos ferociores.Ad quem locum vide Casp. Barthii Animadversiones p. 155. adde quae dicemus infra voce Pumilus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.